{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.70","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.70","ref":"2.70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.70.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":320,"text":"Sane deinceps non apparet ordo rerum gestarum. nam post haec duo facta de caecis et muto demonio ita sequitur: et circuibat Iesus ciuitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans euangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. uidens autem turbas misertus est eis, quia erant uexati et iacentes sicut ones non habentes pastorem. tunc dicit discipulis suis: messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo dominum messis, ut eiciat operarios in messem suam. et conuocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum, et cetera usque ad illud ubi ait: amen dico uobis, non perdet mercedem suam. in hoc toto loco, quem nunc commemorauimus, multa monuit discipulos suos, sed utrum ex ordine Mattheus subiunxerit, an ei ordo narrandi recordatio sua fuerit, sicut dictum est, non apparet. hunc locum breuiter uidetur perstrinxisse Marcus et eum sic ingressus est dicens: et circuibat castella in circuitu docens. et conuocauit duodecim et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum inmundorum, et cetera usque ad illud ubi ait: excutite puluerem de pedibus uestris in testimonium illis. sed antequam hoc narraret Marcus, prius post resuscitatam filiam archisynagogi illud narrauit ubi dominum in patria sua mirabantur, unde illi esset tanta sapientia et uirtutes, cum eius cognationem nossent, quod Mattheus post admonitionem istam discipulorum et post alia multa commemorat. itaque incertum est, utrum hoc, quod agitur in eius patria, Mattheus omissum reuocauerit, an Marcus recordatum anteceperit, quisnam eorum ordinem rei gestae et quis recordationis suae tenuerit. Lucas autem continuo post resurrectionem filiae Iahiri subiungit hunc locum de potestate et admonitione discipulorum. tam breuiter sane quam Marcus, neque ipse ita, ut hoc sequi etiam in rerum gestarum ordine appareat. in nominibus ergo discipulorum Lucas, qui eos alio nomine nominat, cum prius eliguntur in monte, a Mattheo non discrepat nisi in nomine Iudae Iacobi, quem Mattheus Thaddeum appellat, nonnulli autem codices habent Lebdeum. quis autem umquam prohibuerit duobus uel tribus nominibus hominem unum uocari?","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.69","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.69"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.71","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.71"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}