{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.74","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.74","ref":"2.74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.74.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":172,"text":"Hoc ergo ordinans dominus, quod eum ordinasse dicit apostolus qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent neque portarent huic uitae necessaria nec magna nec minima. ideo posuit nec uirgam ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. ac per hoc addendo dignus est enim operarius cibo suo prorsus aperuit et inlustrauit, unde et quare haec omnia loqueretur. hanc ergo potestatem uirgae nomine significauit, cum dixit: ne quid tollerent in uia nisi uirgam tantum. potuit enim etiam sic breuiter dici 'nihil necessariorum uobiscum feratis nec uirgam nisi uirgam tantum', ut illud quod dictum est nec uirgam intellegatur 'ne minimas quidem res', quod uero adiunctum est nisi uirgam tantum intellegatur, quia per potestatem a domino acceptam, quae uirgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. utrumque ergo dominus dixit. sed quia non utrumque unus euangelista commemorauit, putatur ille qui uirgam sub alia significatione positam tollendam dixit ei qui rursus uirgam aliud significantem non tollendam dixit esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.73","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.73"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.75","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.75"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}