{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.9","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.9","ref":"2.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":191,"text":"Quia ergo numerus iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi aduersus diabolum dimicamus, etiam illud declarat, quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humilationem animae, consecrauit et lex et prophetae per Moysen et Helian, qui quadragenis diebus ieiunauerunt, et euangelium per ipsius domini ieiunium, quibus diebus quadraginta etiam temptabatur a diabolo, quid aliud quam per omne huius saeculi tempus temptationem in carne sua, quam de nostra mortalitate adsumere dignatus est, praefigurans? post resurrectionem quoque non amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse uoluit huic eorum uitae adhuc humana conuersatione commixtus et cum illis alimenta mortalium, quamuis iam non moriturus, accipiens, ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta praesentia, quod promiserat, impleturum, quando ait: ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi. cur autem iste numerus hanc temporalem terrenamque significet uitam, illa interim causa de proximo occurrit, quamuis sit alia fortasse secretior, quod et tempora annorum quadripertitis uicibus currunt et mundus ipse quattuor partibus terminatur, quas aliquando uentorum nomine scriptura commemorat, ab oriente et occidente, ab aquilone et meridie. quadraginta autem quater habent decem. porro ipsa decem ab uno usque ad quattuor progrediente numero consummantur.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.8","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.8"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.10","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.10"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}