{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.92","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.92","ref":"2.92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.92.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":330,"text":"Sequitur ergo Mattheus et dicit: Herodes enim tenuit Iohannem et alligauit eum et posuit in carcere propter Herodiadem, uxorem fratris sui, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud et uenientes nuntiauerunt Iesu. Marcus hoc similiter narrat. Lucas autem non eodem ordine id recordatur, sed circa ipsum baptismum. quo dominus baptizatus est. unde hoc praeoccupasse intellegitur et ipse ex occasione, ut ibi narraret quod multo post factum est. cum enim commemorasset Iohannis uerba de domino, quod uentilabrum in manu eius et mundabit aream suam, frumentum recondet in horreum suum, paleas autem conburet igni inextinguibili, continuo subiecit quod non continuo factum esse Iohannes euangelista apertissime exponit, cum commemorat, posteaquam baptizatus est Iesus, isse illum in Galilaeam, quando fecit de aqua uinum, et inde post paucorum dierum in Capharnaum habitationem redisse ad Iudaeam terram et ibi baptizasse multos circa Iordanen, antequam missus esset Iohannes in carcerem. quis autem non putet qui minus in his litteris eruditus est, tamquam post illa uerba de uentilabro et de area mundata continuo sit a Iohanne offensus Herodes et eum in carcerem miserit? non autem hoc ordine ista narrata quo gesta sunt et alibi iam probauimus et hoc ipso loco non quilibet alius sed idem Lucas hoc probat. si enim post uerba illa continuo Iohannes in carcerem missus est, quomodo post ipsam commemorationem Iohannis in carcerem missi baptizatus est Iesus secundum ipsius Lucae narrationem? proinde manifestum est ex occasione recordatum praeoccupasse et ante multa, quae, priusquam Iohanni hoc fieret, gesta narraturus erat, hoc praeoccupatum in sua narratione praemisisse. sed nec illi duo Mattheus et Marcus eo rerum ordine de Iohanne in carcerem misso in sua narratione posuerunt, quo factum apparet etiam in eorum scriptis. nam et ipsi dixerunt tradito Iohanne dominum isse in Galilaeam, et post multa quae fecit in Galilaea ueniunt ad Herodis admonitionem uel haesitationem, quod Iohannes, quem decollauit, a mortuis resurrexit, et ex hac occasione narrant omnia quae de Iohanne contigerunt incluso et occiso.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.91","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.91"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.93","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.93"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}