{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.94","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.94","ref":"2.94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.94.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":288,"text":"At uero Iohannes, qui multum ab eis tribus euangelistis eo distat, quia magis in sermonibus, quos dominus habuit, inmoratur quam in factis, quae mirabiliter fecit. posteaquam commemorauit eum relicta Iudaea abisse iterum in Galilaeam. quod tunc intellegitur factum, cum et alii euangelistae dicunt eum Iohanne tradito isse in Galilaeam, posteaquam ergo id commemorauit Iohannes, in transitu eius per Samariam multa quae locutus est ex occasione illius Samaritanae, quam inuenit ad puteum, contexit narrationi suae, et post duos dies dicit eum inde exisse in Galilaeam, deinde uenisse in Canan Galilaeae, ubi fecerat de aqua uinum, et sanasse filium reguli cuiusdam. alia uero quae illum in Galilaea fecisse adque dixisse alii dixerunt Iohannes tacet; sed sane, quod illi tacuerunt, dicit ascendisse eum in die festo Hierosolymis et fecisse ibi miraculum illud de homine, qui triginta octo annos habebat in infirmitate nec habebat hominem, a quo in piscinam deponeretur, in qua uariis ualetudinibus affecti sanabantur, et ex hac occasione multa eum locutum fuisse commemorat. post haec eum dicit abisse trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis, et secutam multitudinem magnam, deinde abisse in montem et ibi sedisse cum discipulis suis proximo pascha die festo Iudaeorum, tunc leuatis oculis et uisa multitudine maxima pauisse eam de panibus quinque et duobus piscibus, quod et ceteri euangelistae dicunt. ac per hoc praetermisisse illum quae illi narrando ad huius miraculi commemorationem uenerunt certum est; uerum tamen tamquam ex alia narrationis uia, cum et illi tacuissent quae iste dixisset, ad hoc miraculum de panibus quinque occurrerunt sibi et illi tres qui paene pariter ambulabant et iste qui sermonum domini alta consectans per alia quae illi tacuerunt circumuolauit quodammodo et eis ad miraculum de quinque panibus pariter commemorandum non multo post ab eis rursus in altiora reuolaturus occurrit.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.93","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.93"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.95","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.95"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}