{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.95","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.95","ref":"2.95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.95.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":290,"text":"XLVI. Sequitur ergo Mattheus et ad ipsum de quinque panibus factum narrationem suam ex ordine ita perducit: uespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: desertus est locus et hora iam praeteriit; dimitte turbas. ut euntes in castella emant sibi escas. Iesus autem dixit eis: non habent necesse ire, date illis uos manducare, et cetera usque ad illud ubi ait: manducantium autem fuit numerus quinque milia uirorum exceptis mulieribus et paruulis. hoc ergo miraculum, quod omnes quattuor euangelistae commemorant et putantur inter se aliquid discrepare, considerandum adque tractandum est, ut ex hoc etiam ad cetera similia regulae locutionum discantur, quibus tam diuersis eadem tamen sententia retinetur et eadem rerum ueritas custoditur. et inchoanda quidem est consideratio non a Mattheo secundum ordinem euangelistarum, sed a Iohanne potius, a quo ita expressa est ista narratio, ut etiam nomina discipulorum diceret, cum quibus de hac re locutus est dominus. ita enim dicit: cum subleuasset ergo Iesus oculos et uidisset quia multitudo maxima uenit ad eum, dicit ad Philippum: unde ememus panes, ut manducent hi? hoc autem dicebat temtans eum; ipse enim sciebat, quid esset facturus. respondit ei Philippus: ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: est puer unus hic, qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos? dixit ergo Iesus: facite homines discumbere. erat autem faenum multum in loco. discubuerunt ergo uiri numero quasi quinque milia. accepit ergo panes Iesus, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus. similiter et ex piscibus quantum uolebant. ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: colligite quae superauerunt fragmenta, ne pereant. collegerunt ergo et impleuerunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis, quae superfuerunt his qui manducauerunt t.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.94","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.94"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.96","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.96"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}