{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.96","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.96","ref":"2.96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.96.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":355,"text":"Non hic quaeritur quod iste dixit. cuiusmodi essent panes; hordiacios enim fuisse non tacuit, quod ceteri tacuerunt. neque hoc quaeritur quod iste non dixit, fuisse ibi etiam praeter quinque milia uirorum mulieres et paruulos, quod dicit Mattheus. et omnino iam certum esse debet et regulariter teneri in talibus quaestionibus neminem moueri oportere, cum ab alio dicitur quod ab alio praetermittitur. sed quaeritur, quomodo ea quae dixerunt uera sint omnia, ne narrationem alterius narrans aliud alter excludat. si enim dominus secundum narrationem Iohannis prospectis turbis quaesiuit a Philippo temtans eum, unde illis escae dari possent, potest mouere, quomodo sit uerum, quod alii narrauerunt, prius dixisse domino discipulos, ut dimitteret turbas, quo possent sibi alimenta emere de proximis locis, quibus ille respondit secundum Mattheum: non habent necesse ire, date eis uos manducare. cui etiam Marcus Lucasque consentiunt tantum hoc praetermittentes quod ait: non habent necesse ire. intellegitur ergo post haec uerba dominum inspexisse multitudinem et dixisse Philippo quod Iohannes commemorat, isti autem praetermiserunt. deinde quod Philippus aput Iohannem respondit, hoc Marcus a discipulis responsum esse commemorat uolens intellegi hoc ex ore ceterorum Philippum respondisse, quamquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerunt. quid ergo ait Philippus? ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat, hoc est dicere quod ait Marcus: euntes ememus ducentis denariis panes et dabimus eis manducare. quod autem commemorat idem Marcus dixisse dominum: quot panes habetis? praetermiserunt ceteri. quod autem Andreas aput Iohannem de quinque panibus et duobus piscibus suggessit. hoc ceteri pluralem numerum pro singulari ponentes ex discipulorum persona rettulerunt. et Lucas quidem responsionem Philippi et responsionem Andreae in unam sententiam constrinxit. quod enim ait: non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, Andreae rettulit responsionem; quod uero adiunxit: nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas, uidetur ad responsionem Philippi pertinere, nisi quod de ducentis denariis tacuit. quamquam et in ipsius Andreae sententia potest hoc intellegi; cum enim dixisset: est puer unus hic, qui habet quinque hordiacios et duos pisces. adiunxit etiam ipse: sed haec quid sunt inter tantos? hoc est dicere: nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.95","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.95"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.97","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.97"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}