{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 3.10","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.10","ref":"3.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":267,"text":"Contexit ergo narrationem Mattheus et dicit: tunc uenit Iesus cum illis in uillam, quae dicitur Gethsamani. hoc dicit et Marcus, hoc et Lucas non expresse nominato praedio, cum ait: et egressus ibat secundum consuetudinem in montem oliuarum. secuti sunt autem illum et discipuli. et cum peruenisset ad locum dixit illis: orate, ne intretis in temtationem. iste locus est, cuius nomen illi dixerunt Gethsamani. ibi fuisse intellegimus hortum, quem commemorat Iohannes ita narrans: haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis . trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius. deinde secundum Mattheum dixit discipulis: sedete hic, donec uadam illuc et orem. et adsumto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse. tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et uigilate mecum. et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens: mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste; uerum tamen non sicut ego uolo, sed sicut tu. et uenit ad discipulos et inuenit eos dormientes, et dicit Petro: sic non potuistis una hora uigilare mecum? uigilate et orate, ut non intretis in temtationem. spiritus quidem promtus est, caro autem infirma. iterum secundo abiit et orauit dicens: pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat uoluntas tua. et uenit iterum et inuenit eos dormientes; erant enim oculi eorum grauati. et relictis illis iterum abiit et orauit tertio eundem sermonem dicens. tunc uenit ad discipulos suos et dicit illis: dormite iam et requiescite; ecce adpropinquauit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum. surgite, eamus; ecce adpropinquauit qui me tradet.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.9.20-35","label":"3.9.20 to 3.9.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.9.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.9.20"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.11","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.11"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}