{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 3.24.1-21","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.24.1-21","ref":"3.24.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.24.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.24.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":303,"text":"Sed forte ait aliquis: nondum exierat, surrexerat autem exiturus. hoc potest dicere qui putat foris ante ianuam secundo. interrogatum negasse. uideamus ergo Iohannis sequentia: ll'pontifex ergo, inquit, interrogauit legum de discipulis suis et de doctrina eius. respondit ei Iesus: ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conueniunt, et in occulto locutus sum nihil. quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis. ecce hi sciunt quae dixerim ego. haec autem cum dixisset, unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: sic respondes pontifici? respondit ei Iesus: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? et misit eum Annas ligatum ad Caifan pontificem. hic sane ostenditur, quod Annas pontifex erat; nondum enim missus erat ad Caifan, cum iam illi diceretur: sic respondes pontifici? et hos duos, Annam et Caifan pontifices, commemorat etiam Lucas in initio euangelii sui. his dictis Iohannes redit ad quod coeperat de negatione Petri, id est ad eandem domum, ubi gesta sunt quae narrauit et unde ad Caifan missus est Iesus, ad quem ab initio ducebatur, sicut dixit Mattheus. commemorauit autem ista Iohannes quae interposuit recapitulans de Petro et ad eam narrationem rediens ita dicit, ut conpleat trinam negationem: erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. dixerunt ergo ei: numquid et tu ex discipulis eius es? negauit ille et dixit: non sum. hoc igitur loco inuenimus et non ante ianuam, sed ad focum stantem secundo negasse Petrum, quod fieri non posset, nisi iam redisset, postea quam foras exierat. neque enim iam exierat et foris eum uidit altera ancilla, sed cum exiret, eum uidit, id est cum surgeret, ut exiret, animaduertit eum et dixit his qui erant ibi, id est qui simul erant ad ignem intus in atrio: et hic erat cum Iesu Nazoreno.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.23","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.23"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.24.22-31","label":"3.24.22 to 3.24.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.24.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.24.22"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}