{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 3.26","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.26","ref":"3.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":397,"text":"Sequitur ergo Mattheus ita dicens: et recordatus est Petrus uerbi Iesu quod dixerat: priusquam gallus cantet, ter me negabis. et egressus foras plorauit amare. Marcus autem ita dicit: recordatus est Petrus uerbi quod dixerat ei Iesus: priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. et coepit flere. Lucas autem sic ait: et conuersus dominus respexit Petrum. et recordatus est Petrus uerbi domini, sicut dixit: quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. et egressus foras Petrus fleuit amare. Iohannes de recordatione et fletu Petri tacet. sane in eo quod ait Lucas, quod conuersus dominus respexerit Petrum, quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. quamuis enim dicantur etiam interiora atria, tamen in exteriore atrio fuit Petrus inter seruos, qui simul se ad ignem calefaciebant. non est autem credibile, quod ibi audiebatur dominus a Iudaeis, ut corporalis fieret illa respectio. namque cum dixisset Mattheus: tunc expuerunt in faciem eius et colafis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? secutus est dicens: Petrus uero sedebat foris in atrio, quod non diceret, nisi illa cum domino intus agerentur. et, quantum colligitur in narratione Marci, non solum in interioribus, sed etiam in superioribus domus agebantur. nam posteaquam Marcus talia narrauit, secutus ait: et cum esset Petrus in atrio deorsum. sicut ergo eo quod Mattheus ait: Petrus uero sedebat foris in atrio, ostendit, quod illa intus agerentur, sic eo quod dixit Marcus: et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gesta quae dixerat. quomodo ergo respexit Petrum dominus facie corporali? quapropter mihi uidetur illa respectio diuinitus facta, ut ei ueniret in mentem, quotiens iam negasset et quid ei dominus praedixisset, adque ita misericorditer domino respiciente paeniteret eum et salubriter fleret. sicut cotidie dicimus 'domine, respice me', et 'repexit eum dominus qui de aliquo periculo uel labore diuina misericordia liberatus est, et sicut dictum est: respice et exaudi me, et: conuertere, domine, libera animam meam, ita dictum arbitror: conuersus dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus uerbi domini. denique cum frequentius soleant in narrationibus suis ponere Iesum quam dominum, modo Lucas dominum posuit dicens: conuersus dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus uerbi domini, Mattheus autem et Marcus, qui de ista respectione tacuerunt, non uerbi domini, sed uerbi Iesu eum recordatum esse dixerunt. ut etiam ex hoc intellegamus illam respectionem a Iesu non humanis oculis, sed diuinitus factam.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.25","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.25"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.27","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.27"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}