{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 3.3","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.3","ref":"3.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":168,"text":"Deinde sequitur Mattheus et inserit mjsterium corporis et sanguinis a domino discipulis datum sicut et Marcus et Lucas. sed cum tradidisset calicem, rursus de traditore suo locutus est, quod Lucas persequitur dicens: uerum tamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. et quidem filius hominis secundum quod definitum est uadit, uerum tamen uae illi homini, per quem tradetur! hic iam intellegendum est illud consequi, quod Iohannes narrat, isti autem praetermiserunt, sicut Iohannes quaedam praetermisit quae illi dixerunt. cum ergo post traditum calicem dixisset dominus quod a Luca positum est: uerum tamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, et cetera, coniungitur illud secundum Iohannem: erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus: innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: quis est de quo dicit? itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: domine, quis est? respondit Iesus: ille cui ego intinctum panem porrexero. et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Scarioth. et post buccellam tunc introiuit in illum satanas.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.2","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.2"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.4","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.4"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}