{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 3.48","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.48","ref":"3.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.48.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":334,"text":"Quisquis autem dixerit potuisse Marcum, si ita esset, eo tempore dicere fuisse horam tertiam, quo erat hora tertia, cum uox Iudaeorum de crucifigendo domino sonuisset, dicere etiam, quod eum tunc ipsi crucifixerint, nimis superbe leges narratoribus ueritatis inponit. sic enim potest dicere, si haec ipse narraret, eo modo eodemque ordine ab omnibus debuisse narrari, quo ipse narrauit. dignetur ergo consilio Marci euangelistae superari consilium suum, qui eo loco id ponendum iudicauit, quo loco diuina inspiratione suggestum est. recordationes enim eorum eius manu gubernatae sunt qui gubernat aquam, sicut scriptum est, qualiter illi placuerit. fluitat enim humana memoria per uarias cogitationes, nec in cuiusquam potestate est, quid et quando ei ueniat in mentem. cum ergo illi sancti et ueraces uiri quasi fortuita recordationum suarum propter narrationis ordinem occultae dei potestati, cui nihil fortuitum est, commisissent, non oportet quemquam hominum dicere longe abiectum ab oculis dei et longe peregrinantem: hoc loco poni debuit, quod ualde ignorat. cur eo loco deus poni uoluerit, quia: et si obuelatum est euangelium nostrum, ait apostolus, in his qui pereunt obuelatum est, et cum dixisset: aliis quidem sumus odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem, subiecit statim: et ad haec quis idoneus? id est quis idoneus intellegere, quam iuste fiat? quod idem dominus dicit: ego ueni, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. ipsa est enim altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei, qua fecit ex eadem massa aliud uas in honorem, aliud in contumeliam, et dicitur carni et sanguini: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? quis ergo et in hac re cognoscit intellectum domini aut quis consiliarius illius fuit, ubi sic gubernauit corda reminiscentium euangelistarum et in ecclesiae fastigio tanto auctoritatis culmine sublimauit, ut per haec ipsa quae in eis contraria uideri possunt multi excaecarentur digne traditi in concupiscentias cordis sui et reprobum sensum, et multi exercerentur ad elimandum pium intellectum secundum occultam omnipotentis iustitiam? dicit enim propheta domino: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae, uir inprudens non cognoscit et stultus non intellegit haec.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.47","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.47"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.49","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.49"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}