{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 3.6","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.6","ref":"3.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":410,"text":"Neque enim incredibile est aliquantum disiunctis interuallis temporis Petrum commotum esse ad praesumendum sicut ad negandum uel ei dominum aliquid ter similiter respondisse, quando quidem etiam contextim nullis aliis interpositis rebus aut uerbis post resurrectionem ter illum interrogat, utrum eum amet, et ei ter hoc idem respondenti etiam ipse mandatum de pascendis ouibus suis unum idemque ter praecipit. hoc autem esse credibilius, quod ter ostenderit praesumtionem suam Petrus et de trina sua negatione ter a domino audierit, ex ipsis euangelistarum uerbis, quae a domino dicta diuerse ac diuersa commemorant, sic probatur. ecce meminerimus quod nunc interposui ex euangelio Iohannis. hoc certe dixerat: filioli, adhuc modicum uobiscum sum. quaeritis me, et, sicut dixi Iudaeis, quo ego uado, non potestis uenire, et uobis dico modo. mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, et uos diligatis inuicem. in hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. dicit ei Simon Petrus: domine, quo uadis? nempe hic manifestum est ex illis uerbis motum esse Petrum, ut diceret: domine, quo uadis? quia dicentem audierat: quo ego uado, non potestis uenire. respondit Iesus eidem Petro: quo ego uado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. tunc ille: quare non possum, inquit, sequi te modo? animam meam pro te ponam. huic praesumtioni respondit dominus futuram eius negationem. Lucas autem cum commemorasset dixisse dominum: Simon, ecce satanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum: ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos, tunc subiecit Petrum respondisse: domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. et ille dixit: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me. quam hoc aliud sit, aliud illud unde Petrus ad praesumendum permotus sit, quis non uideat? at uero Mattheus: et ymno dicto, inquit, exierunt in montem oliueti. tunc dicit illis Iesus: omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte. scriptum est enim: percutiam pastorem et dispargentur oues gregis. postquam autem resurrexero, praecedam uos in Galilaeam. sic prorsus et Marcus. quid habent etiam haec uerba uel sententiae simile illis, uel quibus secundum Iohannem uel quibus secundum Lucam Petrus rettulit praesumtionem suam? et hic ergo ita sequitur: respondens autem Petrus ait illi: etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. ait illi Iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. ait illi Petrus: etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. similiter et omnes discipuli dixerunt.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.5","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.5"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.7.1-10","label":"3.7.1 to 3.7.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.7.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}