{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 3.70.1-21","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.70.1-21","ref":"3.70.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.70.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.70.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.70.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":290,"text":"XXV. Iam post resurrectionem quemadmodum apparuerit dominus discipulis considerandum eat, non solum ut elucescat etiam ex hac re conuenientia quattuor euangelistarum, uerum etiam ut cum Paulo apostolo consonent, qui de hac re in prima ad Corinthios epistula ita loquitur: tradidi enim uobis in primis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas, et quia sepultus est et quia surrexit tertia die secundum scripturas et quia apparuit Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; postea apparuit Iacobo, deinde apostolis omnibus; nouissimo autem omnium quasi abortiuo apparuit et mihi. hunc autem ordinem nullus euangelistarum tenuit. unde considerandum est, utrum ordo, quem illi tenuerunt, huic non aduersetur. nam nec ille omnia nec isti omnia dixerunt. quae autem dixerunt omnes utrum nihil inter se repugnent, tantum uidendum est. Lucas enim solus quattuor euangelistarum non dicit a mulieribus uisum dominum. sed tantum modo angelos. Mattheus autem dicit, quod eis occurrerit redeuntibus a monumento. Marcus quoque dicit primo uisum esse Mariae Magdalenae, sicut et Iohannes; sed quomodo ei sit uisus, non dicit. quod explicatur a Iohanne. Lucas autem non solum tacet. ut dixi, eum apparuisse mulieribus, sed etiam duos, quorum fuit unus Cleopas, talia dicit locutos cum illo, antequam agnoscerent eum. tamquam mulieres nihil se aliud quam angelos uidisse nuntiauerint, qui dicebant eum uiuere. ita enim narrat: ecce duo ex ipsis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Emmaus, et ipsi loquebantur ad inuicem de his omnibus quae acciderant. et factum est, dum loquerentur et secum quaererent, etipselesusadpropinquansibat cum illis; oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. et ait ad illos: qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem ambulantes, et estis tristes?","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.69.42-60","label":"3.69.42 to 3.69.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.69.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.69.42"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.70.22-36","label":"3.70.22 to 3.70.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.70.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.70.22"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}