{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 3.79","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.79","ref":"3.79","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.79","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.79.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":439,"text":"Iam nunc quaerendum est, quando primum uisus sit a discipulis in Galilaea, quia et hoc quod tertio narrat Iohannes in Galilaea factum est ad mare Tiberiadis, quod facile uidet qui recolit illud miraculum de panibus quinque, quod ita narrare incipit idem Iohannes: post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae Tiberiadis. ubi autem putari potest primum a discipulis post resurrectionem uideri debuisse nisi in Galilaea. si recolantur uerba illius angeli, qui secundum Mattheum uenientibus ad monumentum mulieribus ita loquitur: nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim, sicut dixit; uenite, uidete locum, ubi positus erat dominus. 'et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit uos in Galilaeam; ibi eum uidebitis. ecce dixi uobis, item secundum Marcum: siue ipse sit angelus siue alius: nolite, inquit, expauescere. Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum; surrexit, non est hic: eccelocus, ubi posuerunt eum. sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia praecedit uos in Galilaeam; ibi eum uidebitis, sicut dixit uobis? haec uerba ita uidentur sonare, quod Iesus non erat se demonstraturus post resun-ectionem discipulis nisi in Galilaea. quam demonstrationem nec ipse Marcus commemorauit, qui eum dixit mane prima sabbati apparuisse primo Mariae Magdalenae et illam nuntiasse discipulis his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, illos autem non credidisse, post haec deinde duobus ex his apparuisse euntibus in uillam et illos ceteris nuntiasse, quod factum est, sicut Lucas et Iohannes coattestantur, in Hierusalem eodem ipso die resurrectionis iam noctis initio: deinde uenit ad illam eius manifestationem, quam nouissimam dicit, recumbentibus illis undecim; post hanc dicit eum adsumtum in caelum. quod factum scimus in monte oliueti non longe ab Hierusalem. nusquam igitur commemorat Marcus conpletum quod ab angelo praenuntiatum esse testatur. Mattheus uero nihil aliud dicit nec ullum alium locum omnino commemorat uel ante uel postea, ubi discipuli. posteaquam resurrexit, uiderint dominum nisi in Galilaea secundum angeli praedictionem. denique cum insinuasset. quid ab angelo mulieribus dictum sit. et illis abeuntibus subiecisset, quid de corruptis ad mentiendum custodibus gestum sit, continuo, tamquam nihil aliud sequeretur — quia et re uera sic erat dictum ab angelo: surrexit et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, ut nihil aliud sequi debuisse uideatur —: undecim autem, inquit, discipuli abierunt in Galilaeam in montem. ubi constituerat illis Iesus. et uidentes eum adoraueruut; quidam autem dubitauerunt. accedens accedens Iesus locutus est eis dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eos seruare omnia quaecumque mandaui uobis. et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. ita Mattheus clausit euangelium suum.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.78","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.78"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.80","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.80"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}