{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 3.9.1-19","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.9.1-19","ref":"3.9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.9.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":286,"text":"III. Nunc ergo quantum possumus ipsum ex omnibus ordinem iam sequamur. cum itaque secundum Iohannem hoc Petro praedictum esset, sequitur idem Iohannes et conserit domini sermonem dicentis: non turbetur cor uestrum. creditis in deum, et in me credite. in domo patris mei mansiones multae sunt, et cetera sermonis eius praeclara maximeque sublimia diu narrat, donec contextim ueniat ad illum locum, ubi ait dominus: pater iuste, et mundus te non cognouit, ego autem te cognoui, et hi cognouerunt, quia tu me misisti, et notum eis feci nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit et ego in ipsis. cum autem facta esset contentio inter eos, quis eorum uideretur esse maior, sicut Lucas commemorat, dixit eis: reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici uocantur. uos autem non sic, sed qui maior est in uobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator. nam quis maior est, qui recumbit an qui ministrat? nonne qui recumbit? ego autem in medio uestrum sum sicut qui ministrat. uos autem estis qui permansistis mecum in temtationibus meis. et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel. ait autem dominus Simoni, sicut Lucas ipse subiungit: ecce satanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogaui pro te. ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. qui dixit ei: domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. 34 et ille dixit: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter. abneges nosse me. et dixit eis: quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit uobis?","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.8","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.8"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.9.20-35","label":"3.9.20 to 3.9.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.9.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.9.20"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}