{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 3.9.20-35","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.9.20-35","ref":"3.9.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.9.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.9.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.9.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":177,"text":"at illi dixerunt: nihil. dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram. et qui non habet uendat tunicam suam et emat gladium. dico enim uobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me: et quod cum iniustis deputatus est. etenim ea quae sunt de me finem habent. at illi dixerunt: domine, ecce gladii duo hic. at ille dixit eis: satis est. et ymno dicto, sicut Mattheus Marcusque commemorant, exierunt in montem oliueti. tunc dicit illis Iesus: omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte. scriptum est enim: percutiam pastorem et dispargentur oues gregis. postquam autem resurrexero, praecedam uos in Galilaeam respondens autem Petrus ait illi: etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. ait illi Iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. ait illi Petrus: etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. similiter et omnes discipuli dixerunt. haec secundum Mattheum inseruimus; sed et Marci paene ipsa et totidem uerba sunt, nisi quia distat illud quod de galli cantu iam supra enodauimus.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.9.1-19","label":"3.9.1 to 3.9.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.9.1"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 3.10","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.10"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}