{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 4.14","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 4.14","ref":"4.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":135,"text":"Inde Hierosolymam redit; fit sanus triginta octo annorum languidus. ex hac occasione quae dicuntur! quam diu dicuntur! ibi dictum est: quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum aequalem se faciens deo. ubi satis ostenditur, quam non usitate, sicut solent sancti homines dicere, dixerit patrem suum deum, sed quod ei sit aequalis insinuans; quippe paulo superius dixerat eis de sabbato calumniantibus: pater meus usque modo operatur, et ego operor. ibi exarserunt, non quia patrem suum diceret deum, sed quod ei aequalis uellet intellegi dicendo: pater meus usque modo operatur, et ego operor, consequens esse ostendens, ut, quoniam pater operatur, et filius operetur, quia pater sine filio non operatur. ibi enim et paulo ante ait iam illis ob hoc irascentibus: quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 4.13","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.13"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 4.15","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.15"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}