{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 4.15","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 4.15","ref":"4.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":241,"text":"Inde tandem descendit Iohannes ad illos tres cum eodem domino in terra gradientes, ut quinque milia panibus quinque pascantur, ubi tamen solus commemorat, quod, cum uellent eum regem facere, solus fugit in montem. qua in re nihil mihi aliud uidetur animam rationalem commonere uoluisse, nisi eo se nostrae menti rationique regnare, quo est in excelsis nulla cum hominibus communione naturae solus, quia unicus patri. hoc autem mysterium deorsum repentes carnales homines fugit, quia ualde sublime est, unde illos et ipse fugit in montem, qui regnum eius terreno animo requirebant, unde et alibi dicit: regnum meum non est de hoc mundo. neque etiam hoc nisi Iohannes ipse commemorat uolatu quodammodo aetherio supereminens terris et gaudens luce solis iustitiae. ab illo itidem monte post miraculum de quinque panibus factum, cum isdem tribus paululum remoratus, donec mare transissent, quando ambulauit super aquas, continuo rursus se in uerbum domini attollit, quam magnum, quam prolixum, quam diu supernum et excelsum, ex occasione panis exortum, cum dixisset turbis: amen, amen dico uobis, quaeritis me, non quia signa uidistis, sed quia edistis de panibus et satiati estis; operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam, et inde iam talia diutissime adque excelsissime. tunc ab ista uerbi celsitudine ceciderunt, qui post eum deinceps non ambulauerunt, cui sane inhaeserunt, qui potuerunt intellegere: spiritus est qui uiuificat, caro autem nihil prodest, quia utique et per carnem spiritus prodest et solus spiritus prodest, caro autem sine spiritu nihil prodest.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 4.14","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.14"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 4.16","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.16"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}