{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Continentia 2","citation":"Augustine, De Continentia 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Continentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a"},"verse":false,"words":157,"text":"Et ne in sola inferiorum partium carnis libidine continentia necessaria uideatur a domino speranda, etiam in psalmo canitur: pone, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea. in hoc autem diuini eloquii testimonio si os intellegamus, sicut intellegere debemus, ibi posita continentia quantum sit dei munus agnoscimus. parum est quippe os corporis continere, ne aliquid inde quod non expedit per sonum uocis erumpat; intus est os cordis, ubi sibi custodiam et ostium continentiae poni desiderauit a domino, qui uerba illa dixit nobisque dicenda conscripsit. multa enim corporis ore non dicimus et corde clamamus; nullum autem procedit rei alicuius ex ore corporis uerbum, cuius est in corde silentium. inde igitur quod non emanat, foris non sonat; quod uero emanat inde, si malum est, etsi non moueat linguam, inquinat animam. ibi ergo ponenda est continentia, ubi et tacentium loquitur conscientia. fit enim per ostium continentiae, ut inde non exeat, quod etiam clausis labiis carnis uitam polluat cogitantis.","prev":{"citation":"De Continentia 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/1"},"next":{"citation":"De Continentia 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/3"},"credit":{"text":"Augustine, De Continentia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037a/stoa0040.stoa037a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}