{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Continentia 21","citation":"Augustine, De Continentia 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Continentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a"},"verse":false,"words":311,"text":"Quod ergo caro concupiscit aduersus spiritum, quod non habitat in carne nostra bonum, quod lex in membris nostris repugnat legi mentis, non est duarum naturarum ex contrariis principiis facta conmixtio, sed unius aduersus se ipsam propter peccati meritum facta diuisio. non sic fuimus in Adam, antequam natura suo deceptore audito ac secuto suum contempsisset atque offendisset auctorem; non est ista prior uita creati hominis, sed posterior poena damnati. ex qua damnatione per Iesum Christum gratia liberati cum poena sua dimicant liberi nondum salute plena, sed iam pignore salutis accepto; non liberati autem et peccatis rei sunt et suppliciis inplicati. post hanc uero uitam reis manebit in aeternum poena pro culpa; liberis non remanebit in aeternum nec culpa nee poena; sed permanebunt in aeternum substantiae bonae spiritus et caro, quas deus bonus et inmutabilis bonas, quamuis mutabiles, condidit. permanebunt autem in melius commutatae, numquam in deterius iam mutandae consumpto penitus omni malo, et quod homo fecit iniuste et quod passus est iuste. quibus duobus mali generibus omnino pereuntibus, quorum unum est praecedentis iniquitatis, alterum consequentis infelicitatis, erit hominis sine ulla prauitate uoluntas recta. ibi omnibus erit clarum atque perspicuum, quod nunc a fidelibus multis creditur, a paucis intellegitur, malum non esse substantiam, sed sicut uulnus in corpore ita substantia, quae se ipsam uitiauit, esse coepisse peste inchoata atque ibi esse desinere sanitate perfecta. omni ergo malo exorto a nobis et perdito in nobis, bono etiam nostro usque ad culmen felicissimae incorruptionis et inmortalitatis aucto atque perfecto qualis erit utraque nostra substantia? quandoquidem nunc in ista corruptione et mortalitate, cum adhuc corpus corruptibile adgrauat animam et, quod apostolus dicit: corpus mortuum est propter peccatum, tale tamen testimonium perhibet idem ipse carni nostrae, id est parti nostrae infirmae atque terrenae, ut dicat, quod paulo ante commemoraui: nemo enim umquam carnem suam odio habet, statimque subiungat: sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam.","prev":{"citation":"De Continentia 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/20"},"next":{"citation":"De Continentia 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/22"},"credit":{"text":"Augustine, De Continentia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037a/stoa0040.stoa037a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}