{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Continentia 23","citation":"Augustine, De Continentia 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Continentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a"},"verse":false,"words":334,"text":"Tres quasdam copulas nobis insinuauit apostolus: Christum et ecclesiam, uirum et uxorem, spiritum et carnem. horum priora posterioribus consulunt, posteriora prioribus famulantur, omnia bona sunt, ut in eis ordinis pulchritudine quaedam excellenter praeposita, quaedam decenter subiecta custodiunt. uir et uxor quales secum esse debeant, praeceptum accipiunt et exemplum. praeceptum est: mulieres uiris suis subditae sint sicut domino, quia uir caput est mulieris, et: uiri diligite uxores uestras. exemplum autem datur mulieribus de ecclesia, uiris de Christo. sicut ecclesia, inquit, subdita est Christo, ita et mulieres uiris suis in omnibus. similiter et uiris dato praecepto, ut uxores suas diligant, adiecit exemplum: sicut Christus dilexit ecclesiam. sed uiros et a re inferiore adhortatus est, id est a corpore suo, non tantum a superiore, id est a domino suo. non enim solum ait: uiri diligite uxores uestras, sicut Christus dilexit ecclesiam, quod est a superiore, uerum etiam dixit: uiri debent diligere uxores suas sicut sua corpora, quod est ab inferiore: quia et superiora et inferiora bona sunt omnia. nec tamen mulier a corpore uel carne accepit exemplum, ut ita esset subdita uiro, sicut spiritui caro; sed aut consequenter apostolus intellegi uoluit, quod dicere praetermisit, aut forte quia caro concupiscit aduersus spiritum in huius uitae mortalitate atque languore, ideo de illa noluit mulieri exemplum subiectionis adhibere. uiris autem ideo uoluit, quia, etsi concupiscit spiritus aduersus carnem, etiam in hoc ipso consulit carni, non sicut caro concupiscens aduersus spiritum nec spiritui consulit tali repugnatione nec sibi. non tamen ei spiritus bonus siue eius naturam per prouidentiam nutriendo ac fouendo siue eius uitiis per continentiam resistendo consuleret, nisi utraque substantia utriusque artificem deum etiam decore sui huius ordinis indicaret. quid est ergo, quod uos uera dementia et christianos esse iactatis et contra scripturas Christianas oculis clausis uel potius extinctis tanta peruersitate contenditis, et Christum asserentes in falsa carne apparuisse mortalibus et ecclesiam in anima ad Christum, in corpore ad diabolum pertinere et sexum uirilem atque muliebrem diaboli opera esse, non dei et spiritui carnem tamquam malam substantiam bonae substantiae cohaerere?","prev":{"citation":"De Continentia 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/22"},"next":{"citation":"De Continentia 24","label":"24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/24"},"credit":{"text":"Augustine, De Continentia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037a/stoa0040.stoa037a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}