{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Continentia 25.23-35","citation":"Augustine, De Continentia 25.23-35","ref":"25.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/25.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/25.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/25.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Continentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a"},"verse":false,"words":274,"text":"a quibus ne spiritales putaremus alienos, non quicumque carnalium nec ipsorum quicumque spiritalium, sed qui super pectus domini discumbebat et quem prae ceteris diligebat, si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est. in omni autem peccato, plus in maiore, minus in minore. tamen contra iustitiam concupiscitur. et de Christo scriptum est: qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio. in omni igitur peccato contra Christum sine dubio concupiscitur; sed qui sanat omnes languores nostros, cum perduxerit ecclesiam ad promissam languoris sanitatem, tunc in nullo membrorum eius quamlibet minima erit ulla macula aut ruga; tunc nullo modo caro aduersus spiritum concupiscet, et ideo nulla erit causa, cur aduersus carnem etiam spiritus concupiscat; tunc finem accipiet omnis haec pugna, tunc ambarum substantiarum erit summa concordia, tunc usque adeo ibi nullus erit carnalis, ut etiam ipsa caro sit spiritalis. quod ergo nunc agit cum carne sua quisque secundum Christum uiuens, cum et concupiscit aduersus eius malam concupiscentiam, quoniam sanandam continet, quam nondum sanatam tenet, et tamen eius bonam nutrit fouetque naturam, quoniam nemo umquam carnem suam odio habet: hoc etiam Christus agit cum ecclesia, quantum fas est comparare minora maioribus. nam et correptionibus eam reprimit, ne inpunitate inflata dissiliat, et consolationibus erigit, ne grauata infirmitate succumbat. hinc est illud apostoli: si enim nos ipsos iudicaremus, non iudicaremur; cum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur, et illud in psalmo: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundauerunt animam meam. tunc ergo speranda est carnis nostrae sine ulla repugnatione perfecta sanitas, quando erit ecclesiae Christi sine ullo timore certa securitas.","prev":{"citation":"De Continentia 25.1-22","label":"25.1 to 25.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/25.1"},"next":{"citation":"De Continentia 26","label":"26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/26"},"credit":{"text":"Augustine, De Continentia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037a/stoa0040.stoa037a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}