{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Continentia 3","citation":"Augustine, De Continentia 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Continentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a"},"verse":false,"words":181,"text":"Denique ut apertius os interius, quod per illa uerba significauit, ostenderet, cum dixisset: pone, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, continuo subdidit: ne declines cor meum in uerba maligna. declinatio cordis quid est nisi consensio? nondum enim dixit, quisquis in corde occurrentibus suggestionibus quorumque uisorum nulla cordis declinatione consensit. si autem consensit, iam corde dixit, etiamsi ore non sonuit; etiamsi manu uel qualibet corporis parte non fecit, quod tamen cogitatione faciendum sibi esse iam statuit, diuinis legibus reus quamuis humanis absconditus sensibus uerbo in corde dicto nullo facto per corpus admisso. nequaquam uero membrum foris mouisset in facto, cuius facti initium non intus praecessisset in uerbo. neque enim mendaciter scriptum est: initium omnis operis uerbum. multa quippe homines faciunt ore clauso, quieta lingua, uoce frenata; sed tamen nihil agunt corporis opere, quod non prius dixerint in corde. ac per hoc quoniam multa sunt peccata in interioribus dictis, quae non sunt in exterioribus factis, nulla sunt autem in exterioribus factis, quae non praecedant in interioribus dictis: erit ab utrisque puritas innocentiae, si circum interiora labia ponatur ostium continentiae..","prev":{"citation":"De Continentia 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/2"},"next":{"citation":"De Continentia 4.1-21","label":"4.1 to 4.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/4.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Continentia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037a/stoa0040.stoa037a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}