{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Continentia 4.1-21","citation":"Augustine, De Continentia 4.1-21","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/4.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Continentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a"},"verse":false,"words":284,"text":"Propter quod etiam ipse ore proprio dominus ait: mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. itemque alio loco cum iudaeorum stultiloquia refutaret, quia calumniabantur discipulis eius non lotis manibus manducantibus, non quod intrat in os, inquit, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. quae sententia si tota de ore corporis accipiatur, absurda est. neque enim quem non coinquinat cibus, coinquinat uomitus. cibus quippe in os intrat, uomitus ex ore procedit. sed procul dubio priora uerba pertinent ad os carnis, ubi ait: non quod intrat in os, coinquinat hominem; posteriora uero ad os cordis, ubi ait: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. denique cum ab illo apostolus Petrus ueluti parabolae huius expositionem exquireret, ille respondit: adhuc et uos sine intellectu estis? non intellegitis, quia omne quod in os intrat, in uentrem uadit et in secessum emittitur? hic certe in quod intrat cibus os carnis agnoscimus. in his uero, quae adiungit, ut agnosceremus os cordis, non sequeretur nostri tarditas cordis, nisi et cum tardis ambulare ueritas dignaretur. ait enim: quae autem de ore procedunt, de corde exeunt, tamquam diceret: cum audis de ore, de corde intellege. utrumque dico; sed alterum ex altero expono. habet os interius homo interior, et hoc discernit auris interior; de hoc ore quae procedunt, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. deinde iam relicti oris nomine, quod potest et de corpore intellegi, apertius quid dicat ostendit. de corde enim exeunt, inquit, cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. haec sunt quae coinquinant hominem. nihil est certe istorum malorum, quae perpetrari etiam membris corporis possunt, quod cogitatio non antecedat mala et coinquinet hominem, etiamsi aliquid inpediat, ne subsequantur opera flagitiosa et facinorosa membrorum.","prev":{"citation":"De Continentia 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/3"},"next":{"citation":"De Continentia 4.22-32","label":"4.22 to 4.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/4.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/4.22"},"credit":{"text":"Augustine, De Continentia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037a/stoa0040.stoa037a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}