{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Continentia 7","citation":"Augustine, De Continentia 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Continentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037a"},"verse":false,"words":237,"text":"Hanc pugnam non experiuntur in se ipsis nisi bellatores uirtutum debellatoresque uitiorum; non expugnat concupiscentiae malum nisi continentiae bonum. sunt autem, qui legem dei omnino nescientes malas concupiscentias nec in hostibus deputant eisque miserabili caecitate seruientes insuper etiam beatos se putant satiando eas potius quam domando. qui uero per legem cognouerunt eas — per legem enim cognitio peccati, et, concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces — et earum tamen oppugnatione uincuntur, quia sub lege uiuunt, qua iubetur quod bonum est, non et datur, non uiuunt sub gratia, quae dat per spiritum sanctum quod per legem iubetur: his ideo subintrauit lex, ut in eis abundaret delictum. auxit prohibitio concupiscentiam eamque fecit inuictam, ut accederet praeuaricatio, quae sine lege non fuit, etiamsi peccatum fuit; ubi enim non est ]ex nec praeuaricatio. ita lex gratia non iuuante prohibens peccatum uirtus est insuper facti peccati. unde ait apostolus: uirtus peccati lex. nec mirandum est, quod infirmitas humana etiam de lege bona uires malo addidit, dum ad ipsam legem faciendam de suis uiribus fidit; ignorans quippe dei iustitiam, quam dat infirmo, et suam uolens constituere, qua caret infirmus, iustitiae dei non est subiectus reprobus et superbus. si autem lex factum praeuaricatorem, tamquam ad hoc grauius uulneratum, ut desideret medicum, tamquam paedagogus perducit ad gratiam, contra suauitatem noxiam, qua uincebat concupiscentia, dominus dat suauitatem beneficam, qua delectetur amplius continentia, et terra nostra dat fructum suum, quo pascitur miles, qui debellat deo iuuante peccatum.","prev":{"citation":"De Continentia 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/6"},"next":{"citation":"De Continentia 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-continentia/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-continentia/8"},"credit":{"text":"Augustine, De Continentia, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037a/stoa0040.stoa037a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}