{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Contritione Cordis 13","citation":"Augustine, De Contritione Cordis 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-contritione-cordis/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-contritione-cordis/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-contritione-cordis/13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Contritione Cordis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-contritione-cordis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036a"},"verse":false,"words":261,"text":"CAPUT IX. De abysso triplici. Vere abyssus peccata mea sunt; quia incomprehensibilia sunt pondere ei profunditate, et inæstimabilia sunt numero ct immensitate. abyssus abyssum invocat! peccata mea, tormenta quoque quibus me servatis abyssus sunt, quia infinita et omnino incomprehensibilia sunt. Est et tertia abyssus, et est nimis terribilis, judicia Dei abyssus multa ( Psal. XXXV, 7 ); quia supr humanum sensum occulta. V:e super væ,timor sup timorem, dolor super dolorem. Abyssus abyssum in voce cataractarum Dei invocat (Psal. XLI, S); quia peccati abyssus abyssum tormentornm meretur, quod judicia Dci pronuntiant. Abyssus judiciorum Dei super me, abyssus inferni subtus me, abyssus peccatorum est intra me. Illam quæ supereminet timeo ne in me irruat, et me cum abysso mca in illam quæsubtus me patet, obruat: ubi tormenta peccata nunquam delebunt, sed peccata super me tormenta tenebunt. Miser, cui peccavi; quo ivi a Spiritu luo, ct quo fugi a facie tua? Certc et si ego nequiter fugi te. et in abysso mea damnabili abscondi me, ibi quoque vides me. Quis enim nisi tu ad pœnitendum movit animam meam?Bene Domine, tu pulsasti ct excitasti eam in abysso delictorum suorum velut in lecto5 dor mientem; tu concussisti torpentem, In sollicitasti negligentem, tu fecisti pœnitentem unde jucundabatur, et dolentem unde delectabatur. Bonc Deus, qua. nia hæc fecisti in abysso. Exaudi ergo clamantem de abysso. A te, benignissime, peccatn mea non abscondo, corain te non defendo, scd ostendo; non excuso, sed accuso. Ego sum reus. ego ipse sum accusator meus. Non accuscs me, qui fecisti me. Solus suffeci ad peccandum; solus sufficiam ad accusandum, solus ad pœnitendum.","prev":{"citation":"De Contritione Cordis 12","label":"12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-contritione-cordis/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-contritione-cordis/12"},"next":{"citation":"De Contritione Cordis 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-contritione-cordis/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-contritione-cordis/14"},"credit":{"text":"Augustine, De Contritione Cordis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa036a/stoa0040.stoa036a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}