{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Diligendo Deo [Incertus] 16","citation":"Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Diligendo Deo [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa004a"},"verse":false,"words":239,"text":"CAPUT IX. De illustratione aliis beneficiis. ani- Ola, quid faciemus Domino Deo, a quo tot bona accepimus? Neque enim contentus fuit eadem, quae caeteris, nobis bona tribuere; sed in malis quoque nostris ejus singularem dilectionem cognoscimus, ut eum tam de bonis quam de malis nostris omnibus. singulariter diligamus. Tu dedisti mihi, Domine, ut te agnoscam, et prae caeteris multis de tuis secretis revelata. intelligam. Alios coætaneos meos in tenebris ignorantiæ dereliquisti, et mihi præ illis sapicntix tuæ lumen infudisti. Tu dedisti mihi sensum capacem, intellectum facilem, memoriam tenacem, efficaciam iii opere, gratiam in conversatione, provectum in studiis, effeclum in coeptis a, solamea in adversis, cautelam in prosperis: et quocumque vertebam me, ubique gratia et misericordia tua praecessit. Et sæpo mihi cum consumptus videbar, subito liberasti me; quando errabam, reduxisti me; quando ignorabam, docuistime; quando peccavi, corripuisti me; quando tristabar, consolatus cs me; quando cccidi, erexis I me; quando steti, tenuisti me. Tu dedisti mihi verius cognoscere te, purius diligere te, sincerius, credere in te, ardentius sequi te. 0 Domine Deus InCUS, duN cedo vitae meæ, lumen oculorum meorum. quid retribuam tibi, pro omnibus quæ retribuisti mihi? Vis ut diligam te. Et quomodo diligam te? quantum diligam te? quis sum e;o, ut diligam te? Et tamen diligam te, Domine, fortitudo mea, firmantentum meum, refugium meum et liberator meus, Deus mcus, adjutor meus, protector meus, cornu salutis meæ, et susceptor meus. Et quantum adhuc dicam? Tu es. Domine, Deus meus.","prev":{"citation":"De Diligendo Deo [Incertus] 15","label":"15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/15"},"next":{"citation":"De Diligendo Deo [Incertus] 17","label":"17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/17"},"credit":{"text":"Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004a/stoa0040.stoa004a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}