{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Diligendo Deo [Incertus] 22","citation":"Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Diligendo Deo [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa004a"},"verse":false,"words":349,"text":"CAPUT XIII. De dono continentiæ. Cujus hostis triplex. (a) Post hæc dedit mihi Dominus Deus continentiam. Continentiam autem dico, non a sola luxuria, sed a cæteris quoqne, sicut necesse est, vitiis et peccatis. Qui et aliquando vix per triduum continetiam, postea Dei auxiliante gratia, per longum tempus potui continere. Ex hoc invenio unde merito exclamare possim: Quia fecit mihi magna qui potens est (Luc. I, 49). Forte parum quid reputat siliquis continentiam: sed ego non ita. Scio enim quos habeat oppugnatores, et quantæ illain necesse sit esse virtutis, ut possit talihus resistere. Primus hostis continentiæ nostræ caro nostra est concupiscens adversus spiritum. Quam domesticus hostis, quam periculosa lucta, quam intestinum bellum! Hostem hunc crudelissimum nec fugere possumus, o anima mea, nec fugare: sed circumferre illum necesse est, quoniam alligatus est nobis. Quid autem periculosius et miserabilius est, quam quod hostem nostrum cogimur sustentare, perimere eum non licet? Vides a ergo quam sollicite te custodire necesse sit ab ea, quæ dormit in sinu tuo. Vcrumtamen non est hic solus adversarius mihi; alium adhuc habeo, qni circumcinxit me et obsedit undique. Hostis iste est præsens sæculum nequam, qui per quinque portas, quinque videlicet sensus corporis, jaculis suis vulnerat me, et mors intrat per fenestras meas. Tertius hostis est antiquus humani genaris inimicus, antiquus serpens callidior cunctis animantibus: iste est hostis quem nec possumus videre, quanto minus cavere? Hic hostis nunc quidem aperte et violender, nunc occuhe et fraudulenter, semper autem malitiose et crudeliter nos impugnat et persequitur. £t ad haec tolerandi, ne dicam superanda, quis idoneus? Hæc ideo dixi, ut innotesceret continentioR dillicultas, ut sciamus quæ a Deo daLa sunt nobis (I Cor. II, 12): ac per hoc amplius diligamus eum qui hanc nobis virtutem tribuit. Omnino euim in Domino facimus hanc virtutem, et ipse ad nihiluin deducit omnes trihulantes nos. Ipse est qui non modo carnem nostram cum vitiis vel concupiscentiis suis, et præsens saeculum nequam cum curiositatibus suit et vanitatibus suis, sed etiam ipsum cam tentationibus suis conterit Satanam sub pedibus nostris. Num. qnid non merito dixeram. inveniendum in continentia unde clamarem, Quia fecit mihi magna qui potens est?","prev":{"citation":"De Diligendo Deo [Incertus] 21","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/21"},"next":{"citation":"De Diligendo Deo [Incertus] 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/23"},"credit":{"text":"Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004a/stoa0040.stoa004a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}