{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Diligendo Deo [Incertus] 25","citation":"Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Diligendo Deo [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa004a"},"verse":false,"words":274,"text":"Vide ergo, o anima mea, quia multum commendat bonitatem Dei, non solum largitas sua, sed et iniquitis nostra. Si enim magnum est nihil promerentibus impendere multo, quale quantumve erit retribuere bona promerentibus mala? quanta pietas, quam nulla potest superare impietas! Alia sunt quæ misericorditer Deus ignoscit, alia quae affluenter tribuit. Ignoscit mala nostra, largitur bona sua: semper præsto ad ignoscendum, paratus semper ad largiendum: hinc pius, hinc largus; utrobique benignus, ubique bonus. Confiteamur ergo illi mala nOstra. confiteamur et bona nostra. Confiteamur a nobis mala nostra esse, ut pie ignoscat: confiteamur ab ipso bona nostra esse, ut conservet et augcat. Hoc igitur incessanter agamus, ne ingrati appareamus, vel de indulta venia, vcl de concessa gratia. Hæc, inquam, agat qui se credit vel cupit esse amatorem Dei. Verus enim amor semper confitetur. Quid ergo hoec omnia faciunt diligenter considerata, nisi ut considerantis animum ab omni penitus abstractum amore, ad Deum diligendum qui æc contulit mirabiliter rapiant, vehementer afficiant? Si quis autem non hæc omnia bona a Deo sibi videt collata, et ideo illum parum diligere non veretur; sciat pro certo quod nemo est qui non facile, si quærit, inveniat unde plurimum sit obnoxius Deo, unde totis viribus, totis cordis medullis diligere, unde etiam et continuas gratias relerre debeat. HIe ergo cui aliqua bona 1salati necessaria desunt, nec si contra Deum murmuret, nec eum accuset: quia omnia certissima et justissima ratione facit Deus, qui cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, J8), qui et potens est donasua cum voluerit 2conferre, et collata cum voluerit auferre. Doleat ergo qui hæc pon habet, et laboret et oret ut habeat: pro acceptis vero bonis Deo gratus existat.","prev":{"citation":"De Diligendo Deo [Incertus] 24","label":"24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/24"},"next":{"citation":"De Diligendo Deo [Incertus] 26.1-19","label":"26.1 to 26.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/26.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004a/stoa0040.stoa004a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}