{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Diligendo Deo [Incertus] 28.24-47","citation":"Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 28.24-47","ref":"28.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/28.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/28.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/28.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Diligendo Deo [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa004a"},"verse":false,"words":278,"text":"Certe quidquid volet, erit; et quidquid nolet, non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et anim:r, qualia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit t (I Cor. It, 9). Cur ergo per multa vagamur quærendo bona corporis et animæ nostræ? Amemus unum bonum, in quo sunt omnia bona; et sufficit. Desideremus simplex bonum, quod est omne bonum; et satis est. Quid enim amas, caro? quid desideras, o anima? ibi est quidquid nmas, quidquid dcsidcras. Bona ergo regni coelestis dicere vel cogitare vel intelligere ut sunt, nullus potest carne vestitus: multo enim majora sunt et meliora, quam quæ cogitamus aut intelligimus. Regnum namque Dei omni fama majns est, omni laude melius, ornni scientia innumerabilius, omni gloria quæ putatur excellentius. Regnum, inquam, Dei pic. num est lucis ac pacis, charitatis et sapientiæ, honestatis et gloriæ, dulcedinis et dilectionis, lætitiæ et beatitudinis perennis, et omnis boni ineffabilis, quod nec dici nec cogitari potest. Nec ideo tamen debeo tacere, sed dicere quantum valeo, quia dicere quantum volo non valeo. Neque enim quia Deum ineffabilem credimus, fari de illo quod possumus non dcbemus. Ita sane et plus credatur de illa vita, quam scribitur; quia non potest tantum inde proferri scrmone, quantum potest mente complecti; et minus concipit mentis humanae quantumlibet profunda complexio, quam se habeat ipsius rei magnitudo. Ergo futura vita credatur beate sempiterna et sempiterne beata: ubi est certa sccuritas, secura tranquillitas, tranquilla jucunditas, felix æternitas, æterna felicitas; ubi amor est perfectus, timor nullus, dies æternus, alacer motus, et unus omnium spiritus, de contemplatione Dei sui, ac de sua cum illo permansione securus; ubi ipsa civitas, quae est Angelorum omnium atque sanctorum congregatione beata, meritis fulgentibus micat;","prev":{"citation":"De Diligendo Deo [Incertus] 28.1-23","label":"28.1 to 28.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/28.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/28.1"},"next":{"citation":"De Diligendo Deo [Incertus] 28.48-61","label":"28.48 to 28.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/28.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/28.48"},"credit":{"text":"Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004a/stoa0040.stoa004a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}