{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Diligendo Deo [Incertus] 6","citation":"Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Diligendo Deo [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa004a"},"verse":false,"words":377,"text":"Et sicut factus esl homo propter Deum, id est, ut ei serviret; sic factus est mundus propter hominem, scilicet ut ei serviret. Positus est ergo homo iI, medio. ut ei servirctur, et ut ipse serviret: ut acciperet utrumque, et reflueret totum ad bonum bominis, et quod accepit obsequium, et quod impendit. Ita enim voluit Deus sibi ab homine serviri, ut ea servituto non Deus, sed homo I juvaretur: sed voluit ut mundus serviret homini, ut exinde similiter juvaretur homo. Totum igilur bonum hominis erat, et quod factum est propter ipsum, et propter quod factus est ipse. Omnia enim, ait Apostolus, nostra sunt (I Cor. III, 22); superiora scilicet, aequalia et inferiora. SUe periora quidem nostra sunt ad perfruendum, ut Deus creator Trinitas. Æqualia nostra sunt ad convivendam, scilicet Angeli, qui etsi modo sunt superiores nobis, in futuro erunt aequales (Matth. XXII. 50). Et inferiora nostra sunt, quae ad usum nobis sunt, sicut res dominorum dicuntur esse famulorum, non dominio a, sed quia sunt ad usum eorum. Ipsique Angeli in quibusdam Scripturæ locis nobis servire dicuntur, dum propter nos in ministerium mittuntur: uude Apostolus ait, Quoniam omnes administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui hæreditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14). Neque id incredibile cuiquam videatur; quandoquidem et ipse Crcator et Rex Angelorum venit, non ministrari, sed ministrare, et dare animam suam pro multis (Matth. xx, 28). Dicuntur enim Angeli orationcs et vota nostra offerre Deo: non quia Deum doceant, qui omnia antequam fiant, sicut et postea facta sunt novitv; sed quia ejus voluntatem super his consulunt, et quod Deo jubente completum esse cognoverint, hoc nobis evidenter vel latenter reportent. Unde angelus hominibus ait: Cum orastis, orationem vestram obtuli Deo (Tob. xn, 12). Similiter et nos cum oramus, non Deum docemus, quasi nesciat quid velimus, et quo indigeamus: sed necesse habet rationalis creatura temporales causas ad æternam veritatem referre, sive petendo quid erga se fiat, sive consulendo quid faciat. De excelso Igitur coelorum habitaculo ad consolandos, ad visitandos et ad adjuvandos nos attrabit supereminens charitas Angelos, propter Deum, propter nos, propter se ipsos. Propter Deum utique, cujus tanta erga nos pietatis viscera ipsi quoquc, ut dipnum est, imitantur: propter nos, quibus nimirum propter propriam similitudinem miserantur: propter se ipsos, quorum ordines instaurandos ex nobis toto desiderio præstolantur.","prev":{"citation":"De Diligendo Deo [Incertus] 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/5"},"next":{"citation":"De Diligendo Deo [Incertus] 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diligendo-deo-incertus/7"},"credit":{"text":"Augustine, De Diligendo Deo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004a/stoa0040.stoa004a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}