{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De diuinatione daemonum 10","citation":"Augustine, De diuinatione daemonum 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De diuinatione daemonum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa038a"},"verse":false,"words":365,"text":"Hac atque huius modi facultate multa daemones futura praenuntiant, cum tamen ab eis longe sit altitudo illius prophetiae, quam deus per sanctos angelos et prophetas operatur. nam si quid de illa dei dispositione praenuntiant, audiunt. ut praenuntient; et cum ea praedicunt, quae inde audiunt, non fallunt neque falluntur; ueracissima enim sunt angelica et prophetica oracula. sic autem indignanter accipitur, quod aliqua etiam talia daemones audiant et praedicant, quasi aliquid indignum sit, ut quod ideo dicitur, ut hominibus innotescat, hoc non solum boni, uerum etiam mali non taceant. cum in ipsis hominibus etiam uitae bonae praecepta uideamus pariter a iustis peruersisque cantari, non obesse aliquid, immo etiam prodesse ad maiorem notitiam famamque ueritatis, cum de illa etiam hi quidquid nouerunt dicunt, qui ei peruersis moribus contradicunt. in ceteris autem suis praedicationibus daemones plerumque falluntur et fallunt. falluntur quidem, quia, cum suas dispositiones praenuntiant, ex inprouiso de- . super aliquid iubetur, quod eorum consilia cuncta perturbet. uelut si aliquid disponant quilibet homines quibusque potestatibus subditi, quod non prohibituros suos praepositos arbitrentur idque facturos se esse promittant, at illi, penes quos maior potestas est, ex alio superiore consilio hoc totum dispositum atque praeparatum repente prohibeant. falluntur etiam in causis naturalibus — sicut medici et nautae et agricolae, sed longe acutius longeque praestantius pro aerii corporis sensu sollertiore et exercitatiore praenoscunt — quia et haec ab angelis deo summo pie seruientibus ex alia dispositione ignota daemonibus ex inprouiso ac repente mutantur. tamquam si aliquid aegro extrinsecus accidat, quo moriatur, quem medicus ueris salutis praecedentibus signis uicturum esse promiserat; aut si aeris qualitate praeuisa diu flaturum illum uentum nautarum aliqui praedixissent, cui dominus Christus cum discipulis nauigans, ut quiesceret, imperauit, et facta est tranquillitas magna; uel si agricola illo anno fructificaturam uitem aliquam polliceatur, naturam utique terrae et numerum seminum callens, quo tamen anno eam uel inprouisa caeli intemperies arefaciat uel aliqua iussio potentioris eradicet: ita multa etiam ad praescientiam praedictionemque daemonum pertinentia, quae minoribus et usitatioribus causis futura praeuidentur, eadem maioribus et occultioribus causis inpedita mutantur. fallunt autem etiam studio fallendi et inuida uoluntate, qua hominum errore laetantur. sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque suorum coniectoribus culpa tribuatur, quando uel decepti fuerint uel mentiti.","prev":{"citation":"De diuinatione daemonum 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/9"},"next":{"citation":"De diuinatione daemonum 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/11"},"credit":{"text":"Augustine, De diuinatione daemonum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa038a/stoa0040.stoa038a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}