{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De diuinatione daemonum 11","citation":"Augustine, De diuinatione daemonum 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De diuinatione daemonum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa038a"},"verse":false,"words":381,"text":"Quid ergo mirum, si iam inminente templorum et simulacrorum euersione, quam prophetae dei summi tanto ante praedixerant, Serapis daemon alicui cultorum suorum hoc de proximo prodidit, ut suam quasi diuinitatem recedens uel fugiens commendaret? Fugantur enim isti uel etiam iussis superioribus conligati abstrahuntur et alienantur a locis suis, ut de rebus, quibus dominabantur quibusque colebantur, fiat uoluntas dei, qui hoc tanto ante per omnes gentes futurum esse praedixit et, ut per suos fideles fieret, imperauit. cur autem hoc non sineretur daemon praedicere. cum sibi iam praenosceret inminere, cum haec praedictio et prophetis adtestaretur, a quibus sunt ista conscripta, et prudentibus daretur intellegi, quam uigilanter esset daemonum cauenda fallacia cultusque fugiendus? qui cum ante per tam longum tempus in templis suis haec futura tacuissent, quae per prophetas praedicta ignorare non possent, posteaquam adpropinquare coeperunt, uoluerunt ea quasi praedicere, ne ignari uictique putarentur. cum igitur tam longe ante praedictum esset atque conscriptum, ut alia interim taceam, illud, quod Sophonias propheta dicit: praeualebit dominus aduersus eos et exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium, aut non credebant ista sibi euentura, qui in templis gentium colebantur, et haec ideo per suos uates ac fanaticos frequentare noluerunt — sicut eorum poeta Iunonem inducit non omni modo credentem, quae de Turni morte Iuppiter dixerat: Iuno autem ab istis potestas aeria praedicatur, quae apud Virgilium sic loquitur: nunc manet insontem grauis exitus, aut ego ueri uana feror. quod ut o potius formidine falsa ludar et in Melius tua, qui potes, orsa reflectas! — aut ergo ista sibi, quae per prophetas praedicta nouerant, posse accidere daemones, hoc est potestates aeriae, dubitabant et propterea praedicationem eorum celebrare noluerunt — et hinc intellegendum est quales sint — aut, cum ea uentura certissime scirent, ideo per sua templa tacuerunt, ne iam tunc inciperent ab hominibus intellegentibus deseri atque contemni, quod de templorum et simulacrorum suorum futura euersione eis prophetis adtestarentur, qui eos coli prohibebant. nunc uero, posteaquam tempus aduenit, quo conplerentur uaticinia prophetarum dei unius, qui istos falsos deos dicit et. ne colantur, uehementissime praecipit, cur non hoc etiam ipsi completum praedicere sinerentur, unde clarius adpareret eos haec antea uel minime credidisse uel suis cultoribus enuntiare timuisse, in fine autem, tamquam nihil amplius habentes quod agerent, etiam ibi uoluisse suam ostendere diuinationem, ubi iam produntur diu simulasse diuinitatem?","prev":{"citation":"De diuinatione daemonum 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/10"},"next":{"citation":"De diuinatione daemonum 12","label":"12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diuinatione-daemonum/12"},"credit":{"text":"Augustine, De diuinatione daemonum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa038a/stoa0040.stoa038a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}