{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.18.45-57","citation":"Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.18.45-57","ref":"1.18.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.18.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.18.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.18.45.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa038"},"verse":false,"words":208,"text":"tu quis cs, qui respondeas Deo? Non autem solum volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia vasa iræ, quæ perfecta sunt in perditionem; sed etiam quod sequitur, ut notas faceret divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ. Quid cnitn prodest vasis perfectis in perditionem, quod ea ' patienter Deus sustinet, ut ordinate disperdat3, utaturque illis ad instrumentum salutis aliorum, quorum miseretur? Sed illis utique prodest, ad quorum salutem istis sic utitur; ut sicut scriptum est, justus manus lavet in sanguine peccatoris ( Psal. LVII, 11), id est, mundetur ab operibus malis per timorem Dei, cum videt supplicia peccatorum. Quod ergo volens ostendere iram, attulit vasa iræ, valet ad utilem aliis præstant tandum timorem, et ut notas faceret divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, que præparavit in gloriam. Etenim obduratio illa impiorum utrumque demonstrat, et quid timendum sit, ut quisque pietate convertatur ad Deum; et quantx agendæ sint gratiae misericordiæ Dei, qui in aliorum poena quid aliis donct ostendit. Si autem illa, quam de aliis cxigit, non est justa pœna; nihil donat aliis, a quibus eam non cxigit. Quia vero illa justa cst, et nulla est iniquitas apud vindicantem Deum, quis sufficiat agere gratias ci qui hoc remittit, quod si vellet exigere, Demo se recte diccret non debere?","prev":{"citation":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.18.28-44","label":"1.18.28 to 1.18.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.18.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.18.28"},"next":{"citation":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.19.1-17","label":"1.19.1 to 1.19.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.19.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}