{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.4-2","citation":"Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.4-2","ref":"1.4-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.4-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.4-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.4-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa038"},"verse":false,"words":267,"text":"Non ex operibus, inquit, aed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori. Ad hoc pertinet quod ait, Cum enim nondum nati fuissent, neque aliquid egissent bonum aut malum; ut posset dici, Non ex operibus, sed ex vocante. Undc occurrit animo quærete, cur dixerit, Ut secundum electionem propositum DA maneret? Quomodo est cnim justa, aut qualiscumque omnino electio, ubi nulla distantia est? Si enim nuilo merito electus est Jacob noudum natus et nihil operatus, nec omnino eligi potuit nulla existente differentia qua eligeretur. Item si nullo merito improbatus est Esau, quia et ipse nondum natus et nihil operatus crat, cum diceretur, Et major serviet minori; quomodo ejus improbatio justa dici potest? Qua ergo discretione, quo æquitatis examine quod sequitur intelligimus, Jacob dilexi, Esau autetn odio habui? Quod quidem scriptum est in propheta qui longe posterior prophetavit, quam illi nati et mortui sunt: fcd tamen illa se:Uentia videtur commemorata, qua dictum cst, Et major serviet minori; et antequam nati et aliquid opcrati essent. Unde igitur ista electio, vel qualis electio, si nondum natis nondumque aliquid operatis nulla sunt momenta meritorum? An forte sunt aliqua naturarum? quis boc intelligat, ex uno palrc, ex una matre, ex uno concubitu, ex uno creatorc? An quemadmodum ex cadem terra ' idem creator produxit diversa animantium atque gignentium genera, ita ex codem hominum conjugio atque complexu produxi: in geminis diversam prolem,unam quam diligeret, alteram quam odisset? Nulla ergo electione2, antequam esset quod eligeretur. Si enim bonus factus cst Jacob, ut placeret; undc placuit antequam fieret, ut bonus fieret? Non itaque electus est ut fieret bonus, sed bonus fac us eligi potuit.","prev":{"citation":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.3.60-72","label":"1.3.60 to 1.3.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.3.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.3.60"},"next":{"citation":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.5.1-23","label":"1.5.1 to 1.5.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.5.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}