{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.7","citation":"Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.7","ref":"1.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa038"},"verse":false,"words":266,"text":"Dciude subjungit causam, cur ita sit: Scimus enim, in quit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalia sum. In quo satis ostendit non posse impleri legem nisi a spiritualibus, qui non fiunt nisi per gratiam. Spirituali enim legi quanto fit quisque similior, id cst, quanto magis et ipse in spiritualem surgit affectum, tanto eam magis implet; quia tanto magis ea delectatur, jam non sub ejus onere afflictus, scd ejus lumine vegetatus: quia praeceptum Domini lucidum est illuminans oculos, et lex Dominiimmaculata convertens animas (Psal. xvm, 8,9); gratia donante peccata, et infundente spiritum charitatb, quo et non sit molesta, et sit etiam jucunda justitia. Sane cum dixisset, Ego autem carnalis sum; contexuit ctiam qualis carnalis. Appellati sunt enim ad quemdam modum carnales, jam etiam sub gratia constituti, jam redempti sanguine Domini, et renati per fidem, quibus idem apostolus dicit: Et ego, fratres, non pOtui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, i, 2). Quod dicens, utique ostendit jam renatos fuisse per gratiam, qui erant parvuli in Christo et lacte potandi, et tamen eos adhuc carnales vocat. Qui autem nondum cst sub gratia, sed sub lege, ita carnalis est, ut nondum sit renatus a peccato, sed venumdatus sub peccato 1; quoniam pretium mortiferæ voluptatis amplectitur dulcedinem illam qua fallitur, et delectatur etiam contra legem facere, cum tanto magis libet, quanto minus licet. Qua suavitate frui non potest quasi pretio onditionis suæ, nisi cogatur tanquam emptum mancipium servire libidini. Sentit enim sc servum dominantis cupiditatis, qui prohibetur, et se recte prohiberi cognoscit, et tamen facit.","prev":{"citation":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.6","label":"Book 1, In quo Simpliciani quæstiones ex Epistola Pauli ad Romanosduae tractantur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.6"},"next":{"citation":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.8","label":"Book 1, In quo Simpliciani quæstiones ex Epistola Pauli ad Romanosduae tractantur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.8"},"credit":{"text":"Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}