{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.9-2","citation":"Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.9-2","ref":"1.9-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.9-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.9-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa038"},"verse":false,"words":213,"text":"Vidit itaque Apostolus quid ex his verbis posset animoaudientis vel legentis occurrere, statimque subjecit: Quid ergo dicemus? numqu id iniquitas est apud Deum? Absit. Et quasi docens quomodo absit: Moysi enim dicit, inquit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam præstabo cui misericors fuero. Quibus verbis solvit quæstionem, an petius arctius colligavit? Idipsum est enim quod maxime movet, si miseretur cui misertus erit, et misericordiam præstabit cui misericors fuerit, cur hæc misericordia defuit Esau, ut etiam ipse per illam esset bonus, quemadmodum per illam bonus factus est Jacob. An ideo dictum est, Miserebor cai misertus ero, et miserieordiam præstabo cui misericors fuero, quia cui misertus erit nens ut eum vocet 1, miserebitur ejus ut credat; et cui misericors fuerit ut credat, misericordiam præstabit, hoc est faciet eum misericordem, ut etiam bene operetur? Unde admonemur, nec ipsis operibus misericordiæ qucmquain oportere gloriari et extolli, quod eis quasi. suis Deum promeruerit, quandoquidem ut hahere. ipsam misericordiam ille præstitit, qni misericordiam præstabit cui misericors fuerit. Quod si cam credendo se meruisse quia jactat, noverit eum sibi præstitisse ut crederet, qui miseretur inspirando fidem, cujus misertus est ut adhuc infideli vocationem impertiret. Jam enim discernitur fidelis ab impio. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi nen acceperis (I Cor. IV, 7)?","prev":{"citation":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.8-2","label":"Book 1, Fides donum Dei miserentis. Cur donum fidei sub- tractum ab Esau. An ex præscie…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.8-2"},"next":{"citation":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.10-2","label":"Book 1, Fides donum Dei miserentis. Cur donum fidei sub- tractum ab Esau. An ex præscie…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.10-2"},"credit":{"text":"Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}