{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 4","citation":"Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa038"},"verse":false,"words":115,"text":"Quapropter cum legimus etiam Deum dicentem, Pœnitet me; consideremus quod esse soleat in hominibus opus poenitendi. Procul dubio reperitur voluntas mutandi 2: sed in homine cum dolore animi est; reprehendit enim in se quod temere fecerat. Auferamus ergo ista, quæ de humana infirmitate atque ignorantia veniunt, ei remaneat solum velle ut non ita sit aliquid, quemadmodum erat: sic potest aliquantum intimari menti nostrae, qua regula intelligatur quod pœnitet Deum. Cum enim pœnitere dicitur, vult non esse aliquid, sicut fecerat ut esset: sed tamen et cum ita esset, ita esse debebat; et cum ita esse jam non sinitur, jam non debet ita esse, perpetuo quodam et tranquillo æquitatis judicio, quo Deus cuncta mutabilia incommutabili voluntate disponit.","prev":{"citation":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 3","label":"Book 2, QU ÆST. it. — De Deo nihil dignum dicitur. Præscientia an proprie sit in Deo. S…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/3"},"next":{"citation":"De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 5","label":"Book 2, QU ÆST. it. — De Deo nihil dignum dicitur. Præscientia an proprie sit in Deo. S…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/5"},"credit":{"text":"Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}