{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 1.2.2","citation":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 1.2.2","ref":"1.2.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/1.2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/1.2.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/1.2.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa005"},"verse":false,"words":189,"text":"Omnis dortrina vel rerum est vel signorum, sed res per signa discuntur. Propric autem nunc res appellavi, quæ non ad significandum aliqnid adhibentur, sicuti est lignum, lpis, pecus, atque hujusmodi cætera. Sed non illud lignum quod in aquas amaras Moysen misisse legimus, ut amaritudine carerent (Exod. xv, 25); neque ille lapis quem Jacob sibi ad caput posuerat (Genes. XXVIII, 11); neque illud pecus quod pro tilio immolavit Abraham (Id. XXII, 13). Ihu namque ita res sunt, ut aliarum etiam signa sint rerum. Sunt autem alia signa quorum omnis usus in significando est, sicuti sunt verba. Nemo euim utitnr verbis, nisi aliquid significandi gratia. Ex quo intelligitur quid appellem signa; res cas videlicet quæ ad significandum aliquid adhibentur. Quamobrem omnc signum etiam res aliqua est; quod enim nulla rcs est, omnino nihil cst: non autem omnis res etiam signum est. Et ideo in hac divisione rerum atque signorum, cum de rebus loquemur, ita loquemur ut etiamsi carum aliquæ adhiberi ad significandum possint, non impediant partitionem, qua prius de rebus, postca de signis disseremus; memoriterque teneamus id nunc in rebus considerandum esse quod sunt, non quod aliud etiam præter scipsas significant.","prev":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 1.1","label":"Book 1, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/1.1"},"next":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 1.3.5","label":"Book 1, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/1.3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/1.3.5"},"credit":{"text":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}