{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.24.37","citation":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.24.37","ref":"2.24.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.24.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.24.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.24.37.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa005"},"verse":false,"words":230,"text":"Quae omnia tantum valent, quantum praesumptione animorum quasi communi quadam lingua cum dæmonibus foederata sunt.. Quae tamen plena sunt omnia pestiferae curiositatis, cruciantis sollicitudinis, mortiferae servitutis. Non enim quia valebant, animadversa sunt; sed animadvertendo atque signando a tactum est ut valerent. Et ideo diversis diverse proveniunt secundum cogitationes et præsumptiones suas. Illi enim spiritus qui decipere volunt, talia procurant tuique, qualibus eum irretitum per suspiciones et consensiones ejus vident. Sicut enim, verbi gratia, una figura litteræ X quæ decussatim notatur, aliud apud Graecos. aliud apud Latinos valet, non natura, sed placito et consensione significandi; et idco qui utramque linguam novit, si homini Græco velit aliquid significare scribendo, non in ea significatione ponit bane litteram, in qua eam ponit cum homini scribit Latino: et Beta uno eodemque sono, apud Graecos litterae, apud Latinos oleris nomen est; et cum dico, Lege, in his duabus syllabis, aliud Græcus, aliud Latinus intelligit: sicut ergo hæ omnes significationes pro suae cujusque societatis consensione animos movent, et quia diversa consensio est, diverse movent; nec ideo consenserunt in eas homines, quia jam valebant ad significationem, sed ideo valent, quia consenserunt in eas: sic etiam illa signa, quibus perniciosa daemonum societas comparatur, pro cujusque observationibus valent. Quod manifestissime ostendit ritus augurum, qui et antequam observent, et posteaquam observata signa tenuerint, id agunt ne videant volatus, aut audiant voces avium; quia nulla ista signa sunt, nisi consensus observantis accedat.","prev":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.23.36","label":"Book 2, Chapter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.23.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.23.36"},"next":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.25.38","label":"Book 2, Chapter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.25.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.25.38"},"credit":{"text":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}