{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.31.48","citation":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.31.48","ref":"2.31.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.31.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.31.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.31.48.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa005"},"verse":false,"words":164,"text":"Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem animi pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numer i. Sed disputationis discip!ina ad omnia genera quæstionum, qu:e in Literis sanctis sunt penetranda et dissolvenda, plurimum valet: tantum ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis quædam ostentatio decipiendi adversarium. Sunt enim multa quæ appellamur sophismata, falsæ conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sod ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. Proposuit enim quidam, dicens ei cum quo loquebatur: Quod ego siun, tu non es. At ille consensit: vcrum enim erat ex parte, vel eo ipso quod iste insidiosus, ille simplex erat. Tunc iste addidit: Ego autem homo sum. Hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens: Tu igitur ron es homo (a). Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo laco, ubi dictum est: Qni sophistice loquitur, odibilis est (Eccli. XXXVII, 23). Quanquam etiam sermo non captiosus, sed tamen abundantius quam gravitatem decet, verborum ornamenta consectans, sophisticus dicitur.","prev":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.30.47","label":"Book 2, Chapter 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.30.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.30.47"},"next":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.31.49","label":"Book 2, Chapter 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.31.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.31.49"},"credit":{"text":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}