{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.7.10","citation":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.7.10","ref":"2.7.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.7.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.7.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.7.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa005"},"verse":false,"words":457,"text":"Post istos duos gradus timoris atque pietatis ad tertium venitur scientiæ gradum, de quo nunc agere institui. Nam in eo se exercet omnis divinarum Scripturarum studiosus, nihil in eis aliud inventurus quam diligendum esse Dcum propter Deum, ct proximuin propter Deum: et illum quidem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere; proximum vcro tanquam scipsum (Matth. xxn, 57 et 39 ), id est, ut tota proximi, sicut etiam nostri dilectio referatur in Deum. De quibus duobus præceptis, cum de rebus ageremus, libro superiore tractavimus. Necesse est ergo, ut primo se quisque in Scripturis inveniat amore hujus sæculi, hoc est, temporalium rerum, implicatum, longe sejunctum esse a tanto amore Dcict tanto amore proximi, quantum Scriptura ipsa praescribit. Tum vero ille timor quo cogitat de judicio Dei, et illa pictas qua non polestnisi credere et cedcre auctoritati sanctorum Librorum, cogit eum seipsum lugere. Nam ista scicutia bonæ spei hominem non se jactantem, sed lamentantem facit: quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem divini adjutorii, ne desperalionc frangatur, et esse incipit in quarto gradu, hoc est fortitudinis, quo esuritur et sititur justitia. Hoc euim affectu ab omni mortifera jucunditate rerum Iranseuntium sese extrahit, ei inde se avertens convertit ad dilectionem æternorum, incommutabilem scilicet unitatcm eamdemque Trinitatem. i I. Quam ubi aspexerit, quantum potest, in longinqua radiantem, suique aspectus infirmitate sustinere se illam lucem non posse persenserit; in quinto gradu, hoc est in consilio misericordiæ, purgat animam tumultuantem quodammodo atque obstrepentem sibi de appetitu inferiorum conceptis sordibus. Hic vero se in dilectione proximi gnaviter exercet, in eaque perficitur; et spe jam plenus atque integer viri. bus, cum pervenerit usque ad inimici dilectionem, ascendit in sextum gradum, ubi jam ipsum oculam purgat, quo vidcri Deus potest, quantum potest ab iis qui huic sæculo moriuntur quantum possunt. Nam in tantum vident, in quantum moriuntur huic sæculo; in quantum autem huic vivunt, non vident. Et ideo quamvis jam certior, ct non solum toletabilior, sei etiam jucundior species lucis illius incipiat apparerc; in ænigmate adhuc tamen et per speculum videri dicitur (I Cor. XIII, 12,), quia magis per fidem quam per speciem ambulatur, cum in hac vita peregrinamur (II Cor, v, G, 7), quamvis conversationem habeamus in coelis (Philipp. III, 20 ) In hoc autem gradu ita purgat oculum cordis, ut veritati ne ipsum quidem pra fcrat aut conferat proximum; ergo nee seipsum, quia nee illum quem diligit sicut scipsum. Erit crgo iste sanctus tam simplici eorde atque mundano, u< neque hominibus placendi studio detorqueatur a vero, nee respectu devitandorum quorumlibet incommodorum suorum, quæ adversantur huic vitae. Talis filius ascendit ad sapientiam, quæ ultima et septima est qnia pacatus tranquillusque perfruitur. Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. ex, 10, et Eccli. 1, 16). Ab illo enim usque ad ipsam per hos gradus tenditur, et venitur.","prev":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.7.9","label":"Book 2, Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.7.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.7.9"},"next":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.8.12","label":"Book 2, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.8.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.8.12"},"credit":{"text":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}