{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.2.4","citation":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.2.4","ref":"3.2.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.2.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.2.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa005"},"verse":false,"words":194,"text":"Illa vero distinctionis ambiguitas neutra parte resistit fidei, et ideo textu ipso. sermonis dijudicanda est, ubi ait Apostolus: El quid eligam ignoro: compellor autem ex duobus; concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24).Incertum enim est utrum ex duabus concupiacenliam habens, an compellor autem ex duobus, ut iliud adjungatur, concupiscentiam habens dissolv i,et esse cum Christo. Sed quoniam ita sequitur, multo enim magis optimum, apparet eum ejus optimi dicere se habere concupiscentiam, ut cum ex duobus compellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem; concupiscentiam scilicet esse cum Christo, necessitatem manere in carne. Quae amhiguitas uno consequenti verbo dijudicatur, quod positum est, enim: quam particulam qui abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non soluin compelli ex duobus, sed etiam duorum habere concupiscentiam videretur. Sic ergo distinguendum est: Et quid eligam ignoro: compellor autem ex duobus; quam distinctionem sequitur, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo. Et tanquam quæ. reretur quare hujus rei potius habeat concupiscentiam; multo enim magis optimum, inquit. Cur ergo e duobus compellitur? Quia est manendi necessitas, quam ita subjecit, Manere in carne necessarium propter vos.","prev":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.2.3","label":"Book 3, Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.2.3"},"next":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.2.5","label":"Book 3, Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.2.5"},"credit":{"text":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}