{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.30.55","citation":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.30.55","ref":"3.30.55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.30.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.30.55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.30.55.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa005"},"verse":false,"words":238,"text":"Septima Tichonii regula est, eademque posIrema, De diabolo et ejus corpore. Est enim et ipse caput impiorum, qui sunt ejus quodammodo corpsus, ituri cum illo in supplicium ignis aeterni (Mattha. XXV, 41): sicut Christus caput est Ecclesiae, quod est eorpus ejus, futurum cum illo in regno et gloria sempiterna (Ephes. I, 22). Sicut ergo in prima regula, quam vocat de Domino et ejus corpore, vigilandum est at intelligatur, cum de una eademque persona Scriptura loquitur, quid conveniat capiti, quid corpori; sic et in ista novissima, aliquando in diabolum dicitur quod non in ipso, sed potius in ejus corpore possit agnosei, quod habet non solum in eis qui manifestissime foris sunt, sed in eis etiam qui cum ad ipsum pertineant, tamen ad tempus miscentur Ecclesiae, donee unusquisque de hac vita exeat, vel a frumento palea ventilabro ultimo separetur (Luc. III,17). Quod enim scriptum est apud Isaiam, Quomodo cecidit de cœlo Lucifer mane oriens (Isai. XIV, 12), et cætera, quæ sub figura regis Babyloniae de cadem persona, vel ad eamdem personam dicta sunt in ipsa contextione sermonis, de diabolo utique intelliguntur; et tamen quod ibi dictum est, Contritus eat in terra, qui mittit ad omnes gentes, non totum ipsi capiti congruit. Nam etsi mittit ad omnes gentes diabolus angelos suus, tamen in terra corpus ejus, non ipse, conteritur; nisi quia ipse est in corpore suo, quod contritum fit ut pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4).","prev":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.36.65","label":"Book 3, Chapter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.36.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.36.65"},"next":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.30.56","label":"Book 3, Chapter 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.30.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.30.56"},"credit":{"text":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}