{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.9.13","citation":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.9.13","ref":"3.9.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.9.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.9.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.9.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa005"},"verse":false,"words":220,"text":"Sub signo enim servit qui operatur aut venera. tur aliquam rem significantem, nesciens quid significet: qui vero aut operatur, aut veneratur utile si. gnum divinitus institutum, cujus vim significationemqueintelligit, non hoc veneratur quod videtur et transit, sed illud potius quo talia cuncta referenda sunt. Talis autem homo spiritualis et liber est, etiam tempore servitutis, quo carnalibus animis nondum oportet signa illa revelari, quorum jugo edomandi sunt. Tales autem spirituales erant Patriarchæ ac Prophetæ, omnesque in populo Israel per quos nobis Spiritus sanctus ipsa Scripturarum et auxilia et solatia ministravit. Hoc vero tempore posteaquam resurrectione Domini nostri manifestissimum indicium nostræ libertatis illuxit, nec eorum uidem signorum, quæ jam intelligimus,operatione gravi onerati sumus; sed quædam pauca pro multis, eademque factu facillima, et intellectu augustissima, et observatione castissima ipse Dominus et apostolica tradidit disciplina: sicuti est Baptismi sacramentum, et celebratio corporis et sanguinis Domini. Quae unusquisque cum percipit, quo referantur imbutus ngnoscit, ut ea non carnali servitute, sed spirituali potius libertate veneretur. Ut autem litteram sequi, et signa pro rebus quæ iis significantur accipere, servilis infirmitatis est; ita inutiliter signa interpretari, male vagantis erroris est. Qui autem non intelligit quid significet signum, et tamen signum esse intelligit, nec ipse premitur servitute. Melius est autem vel premi incognitis, sed utilibus signis, quam inutiliter ea interpretando, a jugo servitutis eductain cervicem laqueis erroris inserere.","prev":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.12","label":"Book 3, CAPUT VIII.-Aliter Judæi a signorum servitute liberali, aliter Gentiles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.12"},"next":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.10.14","label":"Book 3, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.10.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.10.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}