{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.39","citation":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.39","ref":"4.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/4.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/4.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/4.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa005"},"verse":false,"words":407,"text":"Submissæ dictionis exemplum est apud apostolum Paulum, ut planius aliquid commemorem, ubi ait: Dicite mihi, sub Legevolentes esse, Legem non audistis? Scriptum est enim, quod Abraham duos filios Ilabuit, unum de ancilla, et unum de libera: sed ille qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de. libera, pcr repromissionem: quæ sunt in allegoria. Hæc enim sunt duo Testamenta: unum quidem a monte Sina in servitutem generans, quæ est Agar. Sina enim mons cst in Arabia, qui conjunctus I cst huic quæ nunc cst Jerusalem, et servit cum filiis suis. Quæ autem surum est Jerusalem, libera est, quæcst mater nostra (Galat. iv, 212G), etc. Itemque ubi raliocinalur, et dicit: Fratres, secundum hominem dico, tenen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facil, aut superordinat. Abrahæ diclce sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis, sed tanquam in uno, Et semini luo, quod eat Christus. Iloc autem dico, testamentum confirmatum a Dco, qua' post quadringentos et triginta annos facta eat Lex, non infirmat ad evacuandas promissiones. Si enim ex Lege hæreditas, jam noM ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. Et quia occurrere poterat audientis cogitationi, Utquid ergo Lex data cst, si ex illa non cst hæredilas? ipse sibi hoc objecit, atque ait vclut interrogans: Quid ergo Lex? Dcindc respondit: Transgressionis gratia proposita est, donce veniret semen cui promissum cst, disposita per Angelos in manu Inediutoris. Mediator autem unius non cat, Deus vero unus est. Et hic occurrebat, quod sibi ipse proposuit, Lex ergo adversus promissa Dei? Et respondit, Absit: rcddiditque rationem, dicens, Si cnim data esset Lcx quæ vosset vivificare, omnino ex Lcge esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus, etc. (Calat. III, 45-22); vel si quid ejusmodi cst. Pertinet ergo ad docendi curam non solum aperire clausa, et nodos solvere quæstionum; sed eliam dum hoc agitur, aliis quæstionibus, qux fortassis inciderint, ne id qnod dicimus improbetur per illas aut refellatur, occurrere: si tamen ct ipsa carum solutio pariter occurrerit, ne moveamus quod auferre non possumus. Fit autem ut cum incidentes quæstioni aliæ quæstiones, cl aliae rursus incidentibus incidcn:cs pertractantur atque solvuntur, in cam longitudinem ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum valcat atque vigeat, ad caput unde agebatur disputator redire non possit. Valde autem bonum est ut quidquid contradici potest, si occurrerit, refutetur; nc ibi occurrat, ubi non crit qui respondeat; aut privsenti quidem, sed tacenti occurrat, et mniuns sanatus abscedat.","prev":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.38","label":"Book 4, C) PUT XIX. — Alias alio utendum dicendi genere","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/4.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/4.38"},"next":{"citation":"De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.40","label":"Book 4, CAPUT XX.- Exemp/a ex sacris Litteris, primum, \\ dictionis submissæ; deinde tem…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/4.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/4.40"},"credit":{"text":"Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}