{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Dono Perseverantiae 12.1-24","citation":"Augustine, De Dono Perseverantiae 12.1-24","ref":"12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/12.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Dono Perseverantiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"At enim, « voluntate sua quisque deserit Deum, ut merito deseratur a Deo. a Quis hoc negaverit? Sed ideo petimus ne inferamur in tentationem, ut hoc non fiat. £t si exaudimur, utique noa fit; quia Deas non permittit ut fiat. Nihil enim fit, nisi quod autipse facit, aut fieri ipse permittit. Potent ergo est, et a malo in bonum flectere voluntates, et in lapsum pronas convertere, ac dirigere in sibi placituui gressum. Cui non frustra dicitur, Deus, m convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV, 7): eon frustra diciwr, Ne dea ad movendum pedem meum (Psal. LXV, 9): non frustra dicitur, Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori (Psal. CIXXIX, 9): postremo, ne multa commemorem » cum vobis plura fortassis occurrant, non frustra ducitur, Ne nos inferas in tentationem. Nam quisquis in tentationem non infertur, profecto nec in tentationem suae malae voluntatis infertur: et qui in tentationem suae malae voluntatis non infertur, i.. nullam prorsus infertur. Unusquisque enim tentatur, at scriptum est, a concupiscentia sua abstractus et illectus: Deus autem neninem tentat (Jacobi i, 14, 13); tentatione scilicet noxia. Nam est et utilis, qua non decipimur * vel opprimi mur, sed probaMur, secundum quod dictum est, Proba me, Domine, et tenta me (Psal. xxv, 2). Illa ergo noxia tentatione, quam signilicat Apostolus, dicens, Ne forte tentaverit vos qui tentat, et inanis sit tabor noster (I Thess. III, £), Deus, ut dixi, neminem tentat, boc est, neminem infert vel inducit in tentationem. Nam tentari et in tentationem non inferri, non est matum, imo etiam bonum eat: hoc est enim probari. Quod itaque dicimus Dee, Ne noa inferasin tentationem; quid dicimus, nisi, Ne nos inferri Ii,. nas? Unde sic orant nonnulli, et legitur in codicibus pluribus, et hoc sic posuit beatissimus Cyprianus « Ne patiaris noa induci in tentationem.","prev":{"citation":"De Dono Perseverantiae 9.27-36","label":"9.27 to 9.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/9.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/9.27"},"next":{"citation":"De Dono Perseverantiae 12.25-46","label":"12.25 to 12.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/12.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/12.25"},"credit":{"text":"Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}