{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Dono Perseverantiae 35.18-27","citation":"Augustine, De Dono Perseverantiae 35.18-27","ref":"35.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/35.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/35.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/35.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Dono Perseverantiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"aec istis obfuisset quod non poterant credere, si ila praedestinati essent, ut eos caecos Deus illuminaret, et induratis cor lapideum vellet auferre. Verum quod dixit Dominus de Tyriis et Sidoniis, aliquo alio modo potest fortassis intelligi: neminem tamen venire ad Christum, nisi cui fuerit datum, et eis dari qui ip illo electi sunt ante constitutionem mundi, procul dubio confitetur, a quo non surdis auribus cordis eloquium divinum auribus carnis auditur. Et tamen hæc prædestinatio, quae satis aperte etiam verbis evangelicis explicatur, non prohibuit Dominum et propter ind\"piendum dicere, quod paulo ante commemoravi, Cre,, dite in Deum, et in me credite: et propter perseverandum, Oportet semper orare, et non deSiere (Luc. XVIII, i ). Audiunt enim bac et faciunt, quibus datum est: non autem faciunt, eive audiant, sive non audiant, quibus non datum est. Quia vobis, inquit, datum est nosse mysterium regni coelorum; itU, autem non at datum (Matth. XIII, 44). Quorum alteram ad misericordiam, alterum ad judicium pertinet illius, cui dicit anima nostra, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. c, 4).","prev":{"citation":"De Dono Perseverantiae 35.1-17","label":"35.1 to 35.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/35.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/35.1"},"next":{"citation":"De Dono Perseverantiae 36","label":"Admomtio Pp. Benedictinorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/36"},"credit":{"text":"Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}