{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Dono Perseverantiae 5.1-21","citation":"Augustine, De Dono Perseverantiae 5.1-21","ref":"5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Dono Perseverantiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"De Dono perseverantiae liber ad Prosperum et Hilarium secundus, ad eosdem codices et editos cum libro de Prædestinatione Sanctorum, quos indicavimus supra, col. -, recogoitus et castigatus est. Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. t, memoratas. M. fuit, quamdiu fuit; cum veru esse destitit, non est quod fuit: qui vero non persevcravcrit, quomodo perseverans fuit; cum perseverando quisque ostendat se perseverantem, quod iste non fecit? Sed ne quisquam reluctetur et dicat, Si ex quo fidelis quisque factus est, vixit, verbi gratia, decem annos, et eorum medio tempore a fide lapsus est, nonne quinque annos perseveravit? Non contendo de verbis, si et illa perseverantia putatur esse dicenda, tanquam temporis sui: hanc certe de qua nunc agimus perseveranLiam, qua in Christo perseveratur usque in finem, nullo modo habuisse dicendus est, qui non persevcraverit usque in linem; potiusque hanc habuit unius anni fidelis, et quantum infra cogitari potest, si donce moreretur (ideliler vixit, quam multorum annorum, si cxiguum temporis ante mortem a fidei stabilitate defecit. CAPUT II. — 2. Quo constituto, videamus utrum haec perseverantia, de qua dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matlh. x, 22), donum sit Dei. Quod si non sit, quomodo verum cst quod Apostolus ait, Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philipp. i, 29)? Horum quippe unum pertinet ad initium, alterum ad finem: utrumque tamen est Dei donum, quia uirumque dictum cst esse donatum, sicut et supcrius jam diximus. Quod enim est initium verius christiano, quam credere in ChristumV Quis linis melior est, quam pati pro Christo2? Sed quod ad id pertinet ut credatur in Christum, qualiscumque iuvenia est contradictio, ut donum Dei non initium, sed augmentum fidei diceretur: tui opinioni donante Domino salis superque respondimus.","prev":{"citation":"De Dono Perseverantiae 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/2"},"next":{"citation":"De Dono Perseverantiae 5.22-39","label":"5.22 to 5.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-dono-perseverantiae/5.22"},"credit":{"text":"Augustine, De Dono Perseverantiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp757/tmp757/tmp757.tmp757.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}